Categories
Documents

11-12 de novembre de 1209

Dues cartes d’Innocenci III a Simó de Montfort on el ratifica en la seva investidura i el felicita per les seves accions

 


(1)  Habuisse bajulos Dominici verbi fidem ad sinapis evangelicæ quantitatem felix tuæ translatio promotionis ostendit, dum nominationis tuæ non solum sed et denominationis vocabula bonis interpretatus operibus, in auditu auris obedisti secundum nomen tuum in locum peregrinationis exire, ac sicut mons infirmas partes Ecclesiæ muniturus, ad verbum prædicatorum fidelium es translatus, ut tuæ denominationis deludendo vocabulis in bello Domini fortis esses, pugnandoque cum ministris antiqui serpentis, atrum hæreticorum atrium a forti dudum custoditum armato fortior superveniens de ipsius crueres potestate  et non solum ejus spolia distribueres, verum etiam arma in quibus confidebat auferres. Hujus itaque considerationis obtentu, cum in manibus tuis et aliorum fortium quos in sanctum exercitum, congregatos zelos Domini contra fidei subversores armavit nec non etiam legatorum nostrorum Carcassonensem et Biterrensem civiates ac alias hæreticorum terras mirabiliter Altissimus tradidisset, principes ejusdem exercitus cum præfatorum legatorum consilio tuo ipsas regimini commiserunt, sperantes in Domino quod per providentiam tuam omnis ab ea debeat hæreticæ pravitatis eliminari spurcitia et ibidem salubriter reformari puritatis catholicæ disciplina. Nos igitur quod ab ipsis pie ac provide factum est ratum et gratum habentes, civitates et terras ipsas, sicut tibi sunt ad divinæ majestatis honorem pro tutela pacis et fidei defensione concessæ, tibi et hæredibus tuis in fide catholica et devotione sedis apostolicæ permanentibus auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus principalium dominorum et aliorum etiam, si quibus forte competit, jure salvo, exceptis prorsus hæreticis, fautoribus, credentibus, defensoribus et receptatoribus corumdem: in quos etiam secundum sacræ legis censuram auctoritatis est aculeus dirigendus cum facientes et consentientes pari pœna camonica provisio persequatur. Ad indicium autem quod terras ipsas in devotione apostoticæ sedis et sancta religione conservare disponas, tres denarios statuisti per singulas domos ejus annualiter Ecclesiæ Romanæ solvendos, et illorum pravam consuetudinem, qui secundum partium finitimarum abusum decimas et primitias ecclesiasticas hæreditario jure, imo injuria sibi vendicant, abolere, ipsas juxta legitimas sanctiones ad Ecclesias revocando. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis, etc, usque incursurum.

Datum Laterani, II Idus Novembris, pontificatus nostri anno duodecimo.1MIGNE, J. P.: Patrologie latine. 1844. Vol. 216, 151-152, doc. CXXII


(2)  Nuntios et apices tuos paterna benignilate recepimus, et suggesta per ipsos intelleximus diligenter, omnipolenti Deo laudes et gratias referentes de iis quæ contra pestilentissimos hostes suos per te simul et alios ad hoc opus orthodoxæ fidei zelo succensos misericorditer est et mirabiliter operatus. Illud autem auditui nostro dedit gaudium et lætitiam quod terris hæreticorum contagione purgatis consilium Altissimi te præfecit, quod speremus in Domino quod per prudentiam tuam in his quaæ gesta sunt et gerenda Ecclesia sua sit multipliciter profectura. Quapropter petitiones tuas nobis oblatas, in quantum honesias potuit graliæ præstare favorem, gratanter admisimas, terras ipsas tibi ac hæredibus tuis, prout expedire cognovimus, confirmantes, et litteras ad nonnullas provincias et potentes viros ac nobiles mulieres pro tuo succursu, cuin allis quoque litteris ad idem negotium facientibus, concedentes, charissimos in Christo filios nostros Ottonem Romanorum imperatorem, Aragonum ac Castellæ reges illustres ad hoc satis affectuose per speciales litteras exhortando. Et fortassis amplius fecissemus, nisi propter necessitatem urgentissimam terræ sanctæ per magnos et speciales nuntios ad nos inde transmissos pro succursu ejus paulo ante destinassemus litteras generales, quarum procol dubio impediremus effectum, si et alias pro re hac e vestigio mitteremus, cum jam ii, quorum aninmæ inter ejusdein terræ pene penitus deficientes ærumnas, in sola post Deum auxilii quod hinc vadat exspectatione respirant, nobis graviter sunt conquesti quod ex indulgentia quam concessimus hæreticorum expugnatoribus, succursus prædictæ terræ periculose fuerit impeditus. Monemus ergo strenuitatem tuam et exhortamur attentius, in remissionem tibi peccaminum injungentes quatenus attendendo prudenter quod non minor est virtus quam quærere parta tueri, hoc quod Ecclesiæ Dei tuis et aliorum est laboribus acquisitum, a cunctis expiatum perversitatibus expeditum, in sancta religione studeas conservare, ac taliter juxta mandatum legatorum nostrorum ad exstirpandas reliquias hæreticæxx pravitatis intendere quod gratiam divinam et mostram inde possis nberius promereri, sciturus pro certo quod Iree agens, in quibus illud duveris requirendum, consilium a nobis recipies et auxilium opportunum.

Datum Laterani, II Idus Novembris, pontificatus nostri anno duodecimo.2MIGNE, J. P.: Patrologie latine. 1844. Vol. 216, 152-153, doc. CXXIII