Categories
Documents

12 de novembre de 1209

Innocenci III escriu a l’arquebisbe d’Aush pel finançament de la croada.

De l’11 al 13 de novembre de 1209 Innocenci III va emetre una trentena de butlles relatives a la croada, destinades tant als croats que lluitaven al Llenguadoc com a alguns dels grans senyors d’Occident (Odó IV del Sacre Imperi, Pere  II d’Aragó i a Alfons VIII de Castella). Aquestes butlles també van arribar als prelats del Llenguadoc i la Provença, com és el cas de l’arquebisbe d’Aush, Bernat de Montaut.1EUBEL, C.: Hierarquia catholica. Münster: Libreria Regensbergiana. 1913. Vol. I, 121

Després d’una campanya fulminant, molts croats van tornar a casa aprofitant la fi de la seva quarentena (període de servei a la croada). Montfort i els que havien decidit quedar-se es trobaven en una situació delicada, amb pocs efectius i en un país al caire de la revolta. Innocenci III, conscient que tot se’n pot anar en orris, fa aquesta crida a l’arquebisbe d’Aush per a mantenir viva la croada contra els albigesos.

A la carta el papa demana que s’encoratgi als fidels a ajudar la croada, tot recordant les indulgències que hi estan lligades. Innocenci III aborda també el problema del finançament; els cavallers tenen despeses enormes en campanya, fet que podia fer dubtar a molts senyors d’anar a la guerra. Per això Innocenci III recorda que els creditors han d’ajudar als croats que han de demanar préstecs no cobrant-los els interessos. I si hi ha hagut usura els prestamistes hauran de tornar els diners. Tots aquells que tenen jurisdicció sobre banquers i prestamistes, especialment sobre els jueus, han de fer valer aquesta norma.


Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Auxitanensi archiepiscopo et suffraganeis ejus, salutem et apostolicam benedictionem. — Gloriantes hactenus in malitia et in sua iniquitate potentes destruere tandem incipiens manus Dei, miraculose tamen, fecit eos de suis tabernaculis emigrare, dum, eo terram populi sui misericorditer emundante, pestis heretice pravitatis, que serpens ut cancer Provinciam pene totam infecerat, mortificata depellitur, captisque in potentissima manu sua numerosis castris et civitatibus, quas per possessos a se diabolus habitabat, in locis expulsorum hereticorum Spiritui Paraclito per repletos ab ipso sanctum habitaculum preparatur. — Super quo laudes et gratias Omnipotenti referimus quod, in una eademque misericordie sue causa, duo dignatus est justitie opera exercere, ita perfidis faciendo dignam supervenire perniciem ut quam multi fideles meritam ex ipsorum assequerentur exterminatione mercedem. — Cum, etsi eos in solo spiritu oris sui potuisset quandocumque conterere, suorum tamen exercitui signatorum in illorum contritione dignatus sit salutis causam, immo salvationis occasionem, prebere, quo nuper, sub nostrorum magisterio legatorum, de ipsis mirabiliter triumphante, dilectus filius, nobilis vir Simon de Monteforti, vir utique strenuus et catholicus, terris, a quibus illi depulsi sunt, provida est deliberatione prefectus, ut per prudentiam ejus, in hiis que gesta sunt vel gerenda, negotium pucis et fidei possit ibidem efficacius promoveri. — Quia igitur, etsi tante pietatis initia prospere huc usque processerint, fine tamen adhuc non sunt necessario solidata, fraternitatem vestram rogandam duximus attentius et monendam, per apostolica vobis scripta precipiendo mandantes, quatinus apud subditos vestros studio sedule predicationis et exhortationis instetis, ut ad reliquias hujus pestis penitus extirpandas, cum ad similitudinem idre, que locupletior fertur fieri dampno capitum, gravius possent, si neglecte fuerint, reviviscere, tam per se quam per sua obsequium Deo devotum et auxilium Ecclesie oportunum impendant, scientes remissionem peccaminum a Deo ejusque vicario universis indultam qui, orthodoxe fidei zelo succensi, se ad opus accinxerint hujusmodi pietatis, ut eis labor tam sanctus ad operis satisfactionem sufficiat super illis offensis, pro quibus cordis contritionem et oris confessionem veram obtulerint vero Deo. — Cum autem pro fraterna defensione pugnantes a fraternis deceat injuriis expediri, volumus et mandamus ut, si qui nobilium, clericorum seu etiam laicorum, contra pestilentes hujusmodi procedentium, ad prestandas usuras juramento tenentur astricti, creditores eorum in vestris diocesibus constitutos, cum ab ipsis fueritis requisiti, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellatis ut, eos a juramento penitus absolventes, ab usurarum prorsus exactione desistant. Quod si quisquam creditorum ipsos ad solutionem coegerit usurarum, eum ad restituendas ipsas, postquam fuerint persolute, simili censura, sublato appellationis obstaculo, coartetis, creditores talium, quam diligentius poterilis, inducentes ut terminos ad solutionem debitorum prefixos, donec illi labori vacaverint hujusmodi pietatis, elongent; quo sic demum retributionis eorum gaudeant participio, quorum certamen tali promoverint adjumento. —Preterea cum non absonum videatur ut qui publicam causam gerunt, publicis stipendiis sustententur, universos clericos per vestras dioceses constitutos efficaciter moneatis, in remissionem sibi peccaminum suadentes, quatinus, cum predicte terre deserte sint et vastate, atque ad defensionem ipsarum sumptus sint non modici necessarii, aliquotam de proventibus suis partem ad ejus sustentationem transmittant, deputatis aliquibus viris providis et fidelibus ad elemosinam hujusmodi colligendam, qui collectam assignent sicut predicti legati duxerint disponendum, — Quia igitur apud eos districtio forsan proficiet temporalis a quibus super hoc spiritualis inductio non admittitur, illos, qui super Judeos in vestris diocesibus permanentes habere noscuntur dominium temporale, diligenter inducere procuretis ut eos inducant et tradita sibi potestate compellant quod suis debitoribus, in hujusmodi Dei obsequium profecturis, omnino relaxent usuras et terminos ad exolvendum sortem prefixos, si fieri potest, prorogent competenter. — Datum Laterani, II. idus novembris, pontificatus nostri anno duodecimo.2TEUTEL, A.: Layettes du trésor des chartes. París: Henry Plon ed. 1863. Vol. I, 340-341, doc. 899