Categories
Documents

Setembre de 1209

Informe de Miló sobre la seva missió

Durant el mes de setembre 1209, Miló envia al Papa l’informe de la seva missió en l’afer albigès. Amb aquesta carta, Miló completa l’altra missiva que ja havia enviat al papa després del 18 de juny.

Aquí Miló no amaga la mala relació que té amb el comte de Tolosa. Vol fer constatar que Ramon VI ha violat gairebé tots els punts del seu jurament del 8 de juny a Sant Gèli, i avisa al papa que vagi amb compte amb la llengua del comte, hàbil en la difusió de mentides i injúries. A més insisteix en la culpabilitat de Ramon com a instigador de l’assassinat de Pere de Castellnou.1VILLEMAGNE, A.: Bullaire du Bienheureux Pierre de Castelnau, martyr de la Foi. Montpeller: Imprimerie de la Manufacture de la Charité, 1917. pp. 266-267. Doc. núm. LXV.


Sanctissimo Patri et domino Innocentio, Dei gratia, summo pontifici, Milo, humilis servus, ejus voluntarium debitæ servitutis obsequium. Postquam cum exercitu signatorum a Lugduno per Provinciam usque ad Montempessulanum processi, reverendo patri Cisterciensi abbati et principibus visum fuit plurimum expedire quod ad terram nobilium virorum comitum Provinciæ et Furcalcariensis, partim pro reformanda concordia inter eos, etc., celeriter remearem. Cumque ad Arelatensem civitatem venissem, oculata fide perspexi quod alias fama intellexeram nuntiante; videlicet quod vir nobilis Willelmus Porcelleti munitionem quamdam fortissimam super duabus ecclesiis et in cœmeteria ipsarum constructam in insula quadam juxta ripam Rhodani non longe ab eadem civitate in perniciem transeuntium possidebat, domosque Domini converterat in speluncas latronum. Innumera enim maleficia, rapinæ scilicet, exactiones indebitæ, furta et cæteræ abominationes committebantur in ea, et timebantur nihilominus infuturum committi. Propter quod, etc., usque præsentium, plenius continetur. Quia igitur, sancte Pater, ad hoc res per Dei gratiam jam devenit ut in tota Provincia sit summa pax et tranquillitas reformata, dummodo facile non solvantur quæ multa sunt deliberatione statuta, beatitudinem vestram, humili supplicatione, deposco quatenus si forsitan, sicut a multis creditur, Tolosanus comes, pacis et justitiæ inimicus, ad præsentiam vestram accesserit pro recuperandis castris quæ mihi vestro nomine assignavit, quod se jactat posse facile obtinere, non vos moveat ejus lingua solis mendaciis et contumeliis erudita; sed, sicut meruit, de die in diem manus Ecclesiæ sentiat graviores. Cum enim super quindecim ad minus capitulis præter alias juratoriam ab eo receperim cautionem, fere in omnibus manifestissime dejeravit, in his præcipue quæ in aliis litteris continentur factis nomine domini Regensis et meo. Unde a jure quod habet in civitate Melgorii cecidit manifeste, et septem munitissima castra quæ de suis habeo in commissum Romanæ Ecclesiæ ceciderunt, etc., usque sunt exhibere. Verum, sicut in præfatis habetur litteris, adhuc usque ad proximum festum omnium sanctorum exspectabitur; in quo si non venerit satisfacturus de omnibus, contra ipsum tam spiritualiter quam temporaliter procedetur. Castra siquidem quæ de suis habeo adeo sunt artificio et natura loci munita, etc., usque facillimum sit ipsum exterminare de terra quam sua vita turpissima diutius maculavit, etc., usque Licet enim tam comes ipse quam præfatus nobilis cujus adeo munitionem destruxi quod pro centum millibus solidorum in statum pristinum reparari non posset, occulte mihi exitium machinetur, sicut multorum certa relatione cognovi, nihil me tamen ab eo quod cæpi poterit revocare, quamvis uterque mortem fuerit machinatns legati [Petri de Castronovol].

Nam et comes semper postea interfectorem ipsius familiarem habuit et amicum, cum esset antea inimicus, et Willelmus Porcelleti germanum interfectoris ejusdem postea semper habuit commensalem.2VILLEMAGNE, A.: Bullaire du Bienheureux Pierre de Castelnau, martyr de la Foi. Montpeller: Imprimerie de la Manufacture de la Charité, 1917. pp. 263-265. Doc. núm. LXV.