Categories
Documents

24 de novembre de 1209

Agnès de Montpeller, vídua de Ramon Roger Trencavell, cedeix tots els seus drets a Simó de Montfort

El 10 de novembre de 1209 el jove vescomte Trencavell va morir de dissenteria a la seva presó de Carcassona. Simó de Montfort va fer exposar de seguida les seves despulles perquè el poble de Carcassona li poguès donar el darrer adéu i li va fer retre tots els honors, malgrat els rumors diguessin que havia estat el propi Montfort qui l’havia fet assasinar.

No hi ha cap dubte tanmateix que Simó de Montfort tenia pressa per a ser reconegut el nou senyor de Carcassona, ja que pocs dies després es trobava a Montpeller per a pactar la signatura d’aquest document amb la vídua de Ramon Roger.

Aquí Agnès de Montpeller abandona als drets que tenia sobre els castells de Pasenàs i Torbas (la seva dot) i sobre les terres del seu difunt marit. A canvi d’aquesta renúncia, que afecta també als seus hereus, Montfort li assegura una pensió anual de 3000 sous melgorians (pagables en 3 terminis: Nadal, Pentecosta i Sant Miquel). Simó de Montfort es compromet també a retornar-li els 25 000 sous melgorians del valor de la seva dot en quatre terminis.


I. In nomine Domini. Ego Simon comes, Licestrie & Montisfortis dominus atque divina miseratione vicecomes Biterrensis & Carcassone, cum hac carta recognosco, quod Raimundus Rotgerii, quondam vicecomes Biterrensis, laudavit & concessit tibi, domine Agneti uxori sue, in donationem propter nuptias castrum de Pedenatio & castrum de Torves, cum eorum pertinentiis. Unde ego comes predictus, viso & diligenter inspecto & credito instrumento dotali, habito consilio Raimundi cellararii Cisterciencis & P[etri] de Monteacuto magistri Milicie & baronum meorum, promitto & convenio pro me & pro quolibet successore meo tibi domine Agneti stipulanti, quod singulis annis toto tempore vite tue dabo tibi vel omni homini pro utilitate tua petenti, pro sponsalicio tuo seu donatione propter nuptias tibi facta, tria milia solidorum melgoriensium per tres terminos anni, scilicet in proxinto festo natalis Domini M sol. melg. & in sequenti festo Penthecosten alios M sol. & in sequenti festo sancti Micahelis M sol. melg. Et sic de anno in annum quamdiu vixeris singulis annis ad dictos terminos dabo tibi, ut dictum est, MMM sol. melgor. vel argentum ad rationem marche argenti fini L solidos, si tempore solutionis hec moneta Melgoriensis fuerit habatuda seu deteriorata, & predicta omnia me observaturum & conpleturum super sancta IIII Dei Evangelia me jurasse profiteor. De predictis omnibus conplendis mandato meo se fidejussores & debitores constituerunt, tactis corporaliter sacrosanctis IIII Dei Evangeliis, Aimericus de Narbona, Guido marrescalcus, Petrus de Richeborc, Simon de Passi, Rotbertus de Passi. Preterea ego comes predictus volo & rogo dominum Milonem, Apostolice Sedis legatus & dominum Narbonensem archiepiscopum & dominos Biterrensem & Agathensem episcopos, ut ad majorem firmitatem hanc cartam confirment & sigillis suis corroborent. Et si predicta MMM solid., ut superius promisi, ad predictos terminos singulis annis tibi vel omni homini pro utilitate tua petenti non dedero seu conplevero, per censuram ecclesiasticam & per interdictum terre mee ad conplendum plenarie me conpellant. Et ad majorem cautelam hanc cartam sigillo meo confirmare precipio. — Et ideo ego Agnes jamdicta dono, cedo, solvo & in perpetuum derelinquo, vobis domino comiti predicto & successoribus vestris, quicquid juris habeo vel habere debeo in predictis castris seu in tota terra quondam vicecomitis mariti mei, ratione sponsalitii seu donationis propter nuptias. Et pro his tribus mille solidis michi annuatim, ut dictum est, persolvendis de donatione mea propter nuptias sum contenta, promittens vobis firmiter per stipulationem, quod contra hanc donationem, solucionem & cessionem nunquam veniam vel venire faciam aliquo jure scripto vel non scripto, divino vel humano, quibus omnibus ex certa sciencia renuncio, & sic me observaturam super sancta IIII Dei Evangelia jurasse profiteor. Preterea ego Agnes jamdicta volo & rogo dominum Milonem, Apostolice sedis legatum & dominum Narbonensem archiepiscopurn & dominos Biterrensem & Agathensem episcopos, ut ad majorem firmitatem hanc cartam sigillis suis confirment & corroborem. Et si forte ego vel aliquis per me contra hanc donationem & cessionem venerit, me per censuram ecclesiasticam sic tenere prout promisi conpellant, subiciendo personam meam excommunicationi, & hanc cartam sigillo meo confirmo. Item ego Agnes predicta quicquid in castris predictis & in tota terra vicecomitis mariti mei quocumque jure vel quocumque modo habebam vel habere debebam, tibi domino comiti predicto plenarie & integre derelinquo. Actum est hoc & laudatum a domino predicto comite apud Montempessulanum, in domo militie Templi, ante portam ecclesie ipsius domus, anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo nono, octavo kal. decembris, in presentia & testimonio domini Raimundi Agathensis episcopi, B. de Morezeno, P. de Crispiano, G. de Anatolio, P. de Cabrespina preceptoris domus milicie de Montepessulano, B. Agulloni, R. fratris ejus, Guiraldi de Cabreria, Bertrandi Gaucelmi, Johannis scriptoris, Ricardi de Cornualla, B. de Druas, Poncii de lxindrio sacerdotis, Clarini sacerdotis, Roardi vicecomitis de Ungia & aliorum multorum. Ego Raimundus de Portu, publicus Montispessulani notarius, mandato domini predicti comitis & domine Agnetis scripsi hec.

II. In nomine Domini. Ego Simon comes Licestrie & Montisfortis dominus, &c. viso & diligenter inspecto & credito instrumento dotali, habito consilio R. cellerarii Cisterciensis & P. de Monteacuto magistri Militie & baronum meorum, promitto & convenio pro me & pro quolibet successore meo, tibi domine Agneti, uxori Raimundi Rogerii quondam vicecomitis Biterrensis, quod de XXVm sol. melgor. dotis tue, persolvam tibi vel certo nuncio tuo in proximo festo sancti Andree VIm sol. melgor. & in sequenti carnisprivio alios VIm sol. melgor. & in sequenti festo sancti Michaelis alios VIm sol. melgor. & residuos VIm in sequenti festo omnium Sanctorum, vel argentum ad rationem marche argenti fini L sol., &c. Ideoque ego jamdicta Agnes dono, solvo, cedo & in perpetuum derelinquo vobis domino comiti supradicto & successoribus vestris, quicquid juris habeo vel habere debeo in castro de Pedenacio & in castro de Torves seu in tota terra quondam vicecomitis Biterrensis, ratione dotis seu donationis, &c. Actum est hoc & laudatum a domino predicto comite apud Montempessulanum, in domo militie Templi, ante portam ecclesie ipsius domus, anno ab Incarnatione Domini MCCIX, VIII kal. decembris, in presentia & testimonio domini R. Agatensis episcopi, B. de Morezeno, &c.1DEVIC, Cl.; VAISSETE, J.: Histoire générale de Languedoc. Tolosa: Privat. 1879. Vol. VIII, 579, doc. XCIV