Categories
Documents

11-12 de novembre de 1209

Dues cartes d’Innocenci III a Simó de Montfort on el ratifica en la seva investidura i el felicita per les seves accions

 


(1)  Habuisse bajulos Dominici verbi fidem ad sinapis evangelicæ quantitatem felix tuæ translatio promotionis ostendit, dum nominationis tuæ non solum sed et denominationis vocabula bonis interpretatus operibus, in auditu auris obedisti secundum nomen tuum in locum peregrinationis exire, ac sicut mons infirmas partes Ecclesiæ muniturus, ad verbum prædicatorum fidelium es translatus, ut tuæ denominationis deludendo vocabulis in bello Domini fortis esses, pugnandoque cum ministris antiqui serpentis, atrum hæreticorum atrium a forti dudum custoditum armato fortior superveniens de ipsius crueres potestate  et non solum ejus spolia distribueres, verum etiam arma in quibus confidebat auferres. Hujus itaque considerationis obtentu, cum in manibus tuis et aliorum fortium quos in sanctum exercitum, congregatos zelos Domini contra fidei subversores armavit nec non etiam legatorum nostrorum Carcassonensem et Biterrensem civiates ac alias hæreticorum terras mirabiliter Altissimus tradidisset, principes ejusdem exercitus cum præfatorum legatorum consilio tuo ipsas regimini commiserunt, sperantes in Domino quod per providentiam tuam omnis ab ea debeat hæreticæ pravitatis eliminari spurcitia et ibidem salubriter reformari puritatis catholicæ disciplina. Nos igitur quod ab ipsis pie ac provide factum est ratum et gratum habentes, civitates et terras ipsas, sicut tibi sunt ad divinæ majestatis honorem pro tutela pacis et fidei defensione concessæ, tibi et hæredibus tuis in fide catholica et devotione sedis apostolicæ permanentibus auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus principalium dominorum et aliorum etiam, si quibus forte competit, jure salvo, exceptis prorsus hæreticis, fautoribus, credentibus, defensoribus et receptatoribus corumdem: in quos etiam secundum sacræ legis censuram auctoritatis est aculeus dirigendus cum facientes et consentientes pari pœna camonica provisio persequatur. Ad indicium autem quod terras ipsas in devotione apostoticæ sedis et sancta religione conservare disponas, tres denarios statuisti per singulas domos ejus annualiter Ecclesiæ Romanæ solvendos, et illorum pravam consuetudinem, qui secundum partium finitimarum abusum decimas et primitias ecclesiasticas hæreditario jure, imo injuria sibi vendicant, abolere, ipsas juxta legitimas sanctiones ad Ecclesias revocando. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis, etc, usque incursurum.

Datum Laterani, II Idus Novembris, pontificatus nostri anno duodecimo.1MIGNE, J. P.: Patrologie latine. 1844. Vol. 216, 151-152, doc. CXXII


(2)  Nuntios et apices tuos paterna benignilate recepimus, et suggesta per ipsos intelleximus diligenter, omnipolenti Deo laudes et gratias referentes de iis quæ contra pestilentissimos hostes suos per te simul et alios ad hoc opus orthodoxæ fidei zelo succensos misericorditer est et mirabiliter operatus. Illud autem auditui nostro dedit gaudium et lætitiam quod terris hæreticorum contagione purgatis consilium Altissimi te præfecit, quod speremus in Domino quod per prudentiam tuam in his quaæ gesta sunt et gerenda Ecclesia sua sit multipliciter profectura. Quapropter petitiones tuas nobis oblatas, in quantum honesias potuit graliæ præstare favorem, gratanter admisimas, terras ipsas tibi ac hæredibus tuis, prout expedire cognovimus, confirmantes, et litteras ad nonnullas provincias et potentes viros ac nobiles mulieres pro tuo succursu, cuin allis quoque litteris ad idem negotium facientibus, concedentes, charissimos in Christo filios nostros Ottonem Romanorum imperatorem, Aragonum ac Castellæ reges illustres ad hoc satis affectuose per speciales litteras exhortando. Et fortassis amplius fecissemus, nisi propter necessitatem urgentissimam terræ sanctæ per magnos et speciales nuntios ad nos inde transmissos pro succursu ejus paulo ante destinassemus litteras generales, quarum procol dubio impediremus effectum, si et alias pro re hac e vestigio mitteremus, cum jam ii, quorum aninmæ inter ejusdein terræ pene penitus deficientes ærumnas, in sola post Deum auxilii quod hinc vadat exspectatione respirant, nobis graviter sunt conquesti quod ex indulgentia quam concessimus hæreticorum expugnatoribus, succursus prædictæ terræ periculose fuerit impeditus. Monemus ergo strenuitatem tuam et exhortamur attentius, in remissionem tibi peccaminum injungentes quatenus attendendo prudenter quod non minor est virtus quam quærere parta tueri, hoc quod Ecclesiæ Dei tuis et aliorum est laboribus acquisitum, a cunctis expiatum perversitatibus expeditum, in sancta religione studeas conservare, ac taliter juxta mandatum legatorum nostrorum ad exstirpandas reliquias hæreticæxx pravitatis intendere quod gratiam divinam et mostram inde possis nberius promereri, sciturus pro certo quod Iree agens, in quibus illud duveris requirendum, consilium a nobis recipies et auxilium opportunum.

Datum Laterani, II Idus Novembris, pontificatus nostri anno duodecimo.2MIGNE, J. P.: Patrologie latine. 1844. Vol. 216, 152-153, doc. CXXIII  

Categories
Documents

13 de novembre de 1209

Carta d’Innocenci III als croats per animar-los a romandre al costat de Simó de Montfort

Entre l’11 i el 13 de novembre de 1209 la cancelleria pontifical va emetre una sèrie de cartes referents a la croada albigesa. Durant l’hivern les operacions bèl·liques s’interrompien i era capdalt mantenir-se forts davant qualsevol intent previsible dels indígenes de recuperar les seves places. D’aquesta manera el papa mantenia també viva la crida contra l’heretgia albigesa i en recordava els seus valors.1Roquebert, M.: L’épopée cathare: I- L’invasion (1198.1212). Tolosa de Llenguadoc: Perrin, 2001. p. 470

Així doncs, Innocenci III va esciure als prelats del Llenguadoc i la Provença, als bisbes de Lió i Besançon, als cònsuls d’algunes ciutats (Arle, Montpeller, Nimes…) i a tres sobirans: Otó IV del Sacre Imperi, Pere d’Aragó i a Alfons VIII de Castella. També va escriure un parell de missives a Simó de Montfort i una als croats, la qual es reprodueix a continuació.

Aquí Innocenci III exhorta als croats a romandre al costat de Montfort per a perseverar en la defensar de la terra conquerida fins a l’arribada de nous reforços que promet per la Pasqua.2POTTHAST, A.: Regesta Pontificorum romanorum. Berlín, 1874. p. 332, doc. 3838


Devotionem vestram dignis in Domino laudibus commendamus quod orthodoxæ fidei zelo succensi, contra nostræ fidei subversores tam pie quam strenue certavistis, ac recepto mirabili de ipsorum contritione triumpho, terraque dudum a præambulis Antichristi possessa ad fidem Jesu Christi redacta, in defensionem ipsius cum dilecto filio nobili viro Simone de Monteforti, cujus est commissa regimini, remansistis, attendendo prudenter quod non minor est virtus quam quærere parta tueri. Quia igitur finis, non pugna coronat, nobilitatem vestram rogamus attentius et monemus, in remissionent vobis peccaminum injungentes quatenus laudabile propositum vestrum laudabiliori studente perseverantia coronare, ad protegendum eamdem terram præfato nobiti viriliter assistatis, expensis contenti a proximo Pascha deinceps, donec novum auxilium, quod multipliciter procuramus vobis et ei, dante Domino, transmitiatur.

Datum Laterani, Idibus Novembris, pontificatus nostri anno duodecimo.3MIGNE, J. P.: Patrologie latine. 1844. Vol. 216, 156, doc. CXXIX

 

Categories
Documents

8 o 10 de setembre de 1209

Hug de Riés i Miló acusen a Ramon VI de perjuri al Papa.

Després de la caiguda de Carcassona Arnau Amalric va enviar a Tolosa una delegació amb la missió que la ciutat entregués els heretges que hi habitaven. Si no ho feien els cònsuls i el comte serien excomunicats i la ciutat declarada en interdicte. Tant Ramon VI com els cònsuls van respondre negativament a les demandes dels croats i el comte de Tolosa va amenaçar en anar a veure el papa a Roma per queixar-se en persona dels abusos que els legats volien inflingir.  Quan van saber-ne la resposta Miló i el bisbe Hug de Riés van escriure a Innocenci III aquesta dura acusació contra Ramon VI.

En aquesta requisitòria els legats expliquen al papa que Arnau Amalric ja ha excomunicat als cònsuls de Tolosa i posat en interdicte la ciutat. També expliquen que han excomunicat al comte de Tolosa i han posat en interdicte les seves possessions. L’acusen de no haver complert cap de les obligacions a les que estava sotmès, com ara l’expulsió dels heretges dels seus territoris o la demolició de les fortificacions a les que n’estava obligat. Tanmateix concedeixen a Ramon VI la possibilitat de presentar-se davant d’ells per a donar explicacions abans d’un termini delimitat; el comte tindria fins a Tots Sants per a justificar-se, en cas de no complir amb aquest termini l’excomunió i l’interdicte esdevindrien definitius. Ramon VI no s’hi presentarà i a canvi viatjarà a Roma per complir amb la seva amenaça. Abans d’aquest viatge el comte de Tolosa farà testament.

Es tracta doncs d’una carta on s’hi justifiquen les accions dels croats contra Tolosa i especialment contra el seu comte, en un intent de prevenir al papa dels paranys de Ramon VI.


Sanctissimo Patri ac domino Innocenito Dei gratia summo pontifici Hugo Regensis episcopus, et Mito humilis servus ejus, voluntarium debitæ servitutis obsequium. Cum nuper apud civitatem Avenionensem pro statu Provinciæ cum multis archiepiscopis et episcopis et aliis Ecclesiarum prælatis essemus in concilio congregati, de concilio et assensu reverendi Patris abbatis Cisterciensis et sacri approbatione concilii comitem Tolosanurn anathematis vinculo innodavimus et. totam ipsius terram ecclesiastico supposuimus interdicto pro eo quod idem comes venerabiles Patres Carpentoratensem et Vasionensem episcopos cum suis clericis non restituit pleno jure, sicut ego Milo ei præceperam sub religione præstiti juramenti et pœna in ipso juramento adjecta, pro eo eliam quod hæreticos et credentes de terra sua non expulit, nec eos ad arbitrium tradidit signatorum, Ecclesiis quoque et religiosis domibus ac personis miserabilibus justitiam, sicut ei præceptum fuerat, non exhibuit, nec ad respondendum de se conquerentibus aliquos constituit responsales, similiter incastellatas ecclesias ad diœcesanorum episcoporurn arbitrium non destruxit, et pedagia seu exactiones indebitas non dimisit. Hanc autem sententiam ita duximus moderandam, quod si comes ipse usque ad proximum festum Omnium Sanctorum ad præsentiam nostram accesserit et super prædictis satisfecerit competenter, non sit hac excommunicatione ligatus; alioquin tant ipse quam terra ipsius, ut supra diximus, et excommunicationis et interdicti sententia teneatur. Quia igitur, sancte Pater, veridica multorum relatione didicimus quod comes ipse ad sedem est apostolicam accessurus, ut intercessione illustris regis Ottonis, regis quoque Franciæ, ac plurium aliorum, de quorum directione se jactat, terrtæ suæ, quæ tota pene in manibus vestris consistit, restitutionem obtineat et sic esset novissimus error longe priore deterior, totius negotii veritatem vestræ sanctitatis auribus duximus declarandam; ut si forsan idem comes ad vos, sicut speratur, accesserit, in successore Petri petræ, quæ Christus est, inveniat firmitatem, indubitanter scientes quod per Dei ac vestram gratiam taliter est ligatus quod deinceps recalcitrare non peterit nec vestris sanctis jussionibus obviare, nisi forsan, quod Deus avertat, quod circa ipsum factum est aliquorum instantia dissolvatur. Roncelinum quoque Sancti Victoris Massiliensis monachurn apostatam et perjurum in eodem concilio anathematizavimus et ac(?) alediximus, non solum propter quamlam nobilem quam traduxit, sed propter alias causas multiplices quas, cum sint notoriæ, supervacuum credimus enarrare. Hugonern etiam ferum castaldum ipsius Roucelini seu bajulum excommunicavimus nominatim, et omnes qui ei sicut ipsius gastaldo vel bajulo de cætero responderent. MuItos alios quoque nobiles et burgenses Massilienses sententia eadem ligavimus, qui dictum Roncelinum in sua iniquitate defendunt. Civitatem Massiliensem similiter ac totam aliam terram Roncelini prædicti ecclesiastico supposuimus interdicto pro eo quod eumdem Roncelinum de monasterio per violentiam extraxerunt, et ipsum in sua malitia et pertinacia manu tenuerunt, hucusque ejus dominium tanto tempore sustinentes. Item pro eo quod violentiam quam hominibus Montispessulani et peregrinis tam in rebus quam in personis idem fecerat Roncelinus non prohibuerunt, cum possent. Pro eo etiam quod ea quæ statuta fuerant apud Sanctum Ægidium pro quiete ac statu totius Provinciæ noluerunt sicut aliæ civitates et castra jurare. Præfatus etiam dominus abbas de consilio omnium prælatorum Ecclesiæ qui fuerant in exercitu congregati, consules et consiliarios Tolosanos excommunicationis sententia innodavit totam civitatem ecclesiastico supposuit interdicto, pro eo quod hæreticos et credentes, quorum ibi est maxima multitudo, noluerunt cum rebus suis ad arbitrium tradere signatorum. Hæc ideo, Pater sancte, vestris auribus duximus intimanda, ut si forsan aliqui prædictorum ad præsentiam vestram miserint vel accesserint, de bis quæ seta sunt circa eos sciatis plenius veritatem.1Migne, J. P.: Patrologie latine. París. 1855. Vol. 216, 226-228, doc. CVII

Categories
Documents

Agost de 1209

Informe dels legats al Papa sobre les operacions de la croada

Arnau Amalric i Miló escriuen a Innocenci III per informar-lo del desenvolupament de la croada. Els legats expliquen el saqueig i destrucció de Besiers, ocorregut el dia de Santa Magdalena (el 22 de juliol) i la caiguda de Carcassona.

Després de l’exemple de Besiers més de cent burgs i castells havien quedat abandonats davant la possible arribada de l’host de croats.

Els legats també informen al Papa que després de la caiguda de carcassona Simó de Montfort havia estat escollit cap militar de la croada i exposen les mesures financeres que aquest havia decidit. Calia assegurar l’ingrés integral dels impostos de les esglésies del país conquerit i s’havien aprovat les ordres següents:

1- El cobrament d’un cens anual de 3 diners per foc.

2- Instauració d’unes multes que afecten a tots aquells que han estat excomunicats pel crim d’heretgia i que transcorreguts quaranta dies no hagin demanat reconciliar-se amb l’Església. En aquest cas el preu a pagar seran 100 sous els cavallers, 50 sous els burgesos i 20 sous el poble menut.

3- Simó de Montfort es compromet ell mateix a pagar un cens anual a la Santa Seu en reconeixement del dret de propietat de l’Església romana.

Finalment a la carta s’avisa al Papa que la major part de l’exèrcit croat s’havia retirat un cop acomplida la quarentena de servei, tot i que en lloa la feina feta; segons els legats en dos mesos aquest exèrcit havia aconseguit el que podria haver trigat dos o tres anys en assolir. De bones a primeres la retirada de bona part de la tropa no era una bona notícia, per això els legats no dubten en enaltir el poder militar que encara té Montfort, destacat guerrer de moltes campanyes, que queda assegurat pel gran nombre d’homes valents que han decidit romandre al seu costat.

Malgrat tot, Simó de Montfort es trobava en una situació molt delicada, gairebé sol en una terra conquerida que ni de bon tros estava pacificada. Sembla que els legats volen mantenir la moral i la bona impressió davant del Papa. Al cap i a la fi, els dos primers mesos de campanya havien estat un passeig triomfal dels croats.

Simó de Montfort també escriurà una carta al papa on es presenta com a nou cap de la croada i dóna, a grans trets, la mateixa informació que aquest informe dels legats.


Sanctissimo Patri et domino INMOCENTIO Dei gratia summo pontifici, frater ARNALDUS dictus abbas Cistercii, et MILO humilis servus ejus, tam debitum quam devotum voluntariæ servitutis obsequium.

Benedictus omnipotens Dominus qui cum sit magnus in magnis, mirabilia gloriosius operatus in minimis, prosperum fecit verbum quod egressum est de ore vestro contra fidei subversores, qui peccatis exigentibus nimium pullularant in provincia Narbonensi. Ipso siquidem facientes dissipati sunt inimici ejus, et mox a facie ipsius fugerunt qui eum oderant et dissipaverant legem ejus. Advenientibus sane illustri duce Burgundiæ aliisque magnatibus cum tanta multitudine signatorum quanta inter Christianos non creditur aliquando convenisse, in eorum adventu usque adeo invasit tremor hypocritas ut quasi miraculose fugerent ante faciem subsequentium, maxime post civitatis Biterrensis excidium et ruinam. Licet enirn cives civitatis ejusdem per nos suum episcopum diligenter commoniti fuerint, eisdemque sub excommunicationis pœna duxerimus injungendum ut vel hæreticos quos habebant cum rebus suis crucesignatis traderent, vel, si hoc non possent, exirent de medio eorumdem, alioquin sanguis eorum super capita sua esset, ipsi tamen nostris non acquieverunt monitis et mandatis, imo super defendenda civitate contra signatos cum ipsis hæreticis juramento interposito convenerunt. Appropinquante igitur exercito civitati, domini quorumdam castrorum adjacentium male sibi conscii, a facie signatorum fugerunt; sed milites et fideles reliqui castrorum ipsorum ad exercitum fiducialiter accedentes, se sua, et ipsa castra in manus signatorum dederunt, fidelitatem eis et hominium facientes; et in vigilia beatæ Mariæ Magdalenæ redditum fuit nobis nobile quoddam castrum quod dicitur Servianum, cui alia plura castra, et ipsa bona admodum, appendebant. In crastino vero, in festo sanctæ Magdalenæ, in cujus ecclesia cives bitterrenses dominum suum dudum proditionaliter interfecerant, mane obsessa est civitas: quæ quidem natura loci, viris et victuatibus adeo videbatur munita quod per longum temporis putaretur posse quantumlibet exercitum sustinere. Verum, quia non est fortitudo, non est consilium contra Deum, dum tractaretur cum baronibus de liberatione illorum qui in civitate ipsa catholici censebantur, ribaldi et alii viles et inermes personæ, non exspectato mandato principum, in civitatem fecerunt insultum, et mirantibus nostris, cum clamaretur: Ad arma, ad arma, quasi sub duarum vel trium horarum spatio, transcensis fossatis ac muro, capta est civitas Biterrensis, nostrique non parcentes ordini, sexui, vel ætati, fere viginti millia hominum in ore gladii peremerunt; factaque hostium strage permaxima, spoliata est tota civitas et succensa, ultione divina in eam mirabiliter sævicnte. Disseminato ergo rumore tanti miraculi usque adeo territi sunt universi, ut montana petentes et invia, inter Bitterrensem et Carcassonam reliquerunt castra nobilia plusquam centum, referta tamen ciboriis et reliqua supellectili quam fugientes secum nequiverant asportare: inter quæ castra erant quamplurima adeo natura loci viris divitiisque munita ut viderentur insulsum nostri exercitus posse facile longissimo tempore sustinere. Inde, duce Domino, cujus ducebatur amore, in festo sancti, Petri ad vincula totus Christi exercitus Carcassonam pervenit, civitatem utique populosam et in sua perfidia tam loci fortitudine quam divitiarum abundantia gloriantem. Obsessa igitur civitate in crastinum nostri fecerunt insultum primum suburbium; quod utique licet vallo, muro et propugnaculis valde munitum esset, nostri tamen inter imbres lapidum, inter tela balistarum, inter lanceas et gladios defendentium, quasi sub duarum horarum spatio omnia transcendentes, tam potenter quam mirabiliter intravere suburbium, ipsurnque incendio vestarunt. Inde vero erectis machinis, octavo die captum est majus suburbium, et ab ipsis civibus incendio devastatum.

Couclusisigitur hostibus infra civitatis angustias, cum supra quam crederetur a nostris multa interius cives ipsius laborarent inedia, se ac sua omnia et civitatem ipsam obtulere, signatis, dummodo eis vita ex misericordia servaretur, et deducerentur securi tantummodo una die. Habito itaque communi consilio, quasi necessario principes sunt inducti ad hanc misericordiam faciendam; tum quoniam apud homines non videbatur civitas facile posse capi, utpote loci positione et humana industria munitissima, licet hoc facile Deo esset, qui omoia faciebat; tum quia plurimum timebamus ne si vi civitas caperetur, sicut de aliis locie jam contigerat, etiam invitus principibus, sive ab his qui nobiscum erant corpore sed non mente, sive ab ipsis hostibus omnia incendio vastarentur; et sic hujusmodi necessitate inducti, sub prædicta forma recipi permisimus civitatem, ut ea per catholicos viros munitæ, reliquæ civitates et castra quæ occupavit exercitus ab hæresi per Catholicorum prudentiam expientur, qua per incolarum nequitiam fuerant hactenus turpiter maculata. Ut igitur terra, quam in servorum suorum manibus Deus dedit, ad honorem ipsius sanctæque Romanæ Ecclesiæ ac totius Christianitatis servetur, nobilis vir Simon de Monteforti, sanctitati vestræ, sicut credimus, bene notus, vir armis strenuissimus, fide devotissimus, ac totis viribus persequi desiderans hæreticam pravitatem, in principem et dominum terræ ipsius de communi consilio est electus; cujus quantum sit desiderium circa reparandum in partibus illis Ecclesiæ Dei statum ex hoc evidenter apparet, quoniam jam ipse disposuit ut de tota terra quam ibidem dederit ei Deus decimæ et primitiæ Ecclesiis cum integritate solvantur, ac si quis huic suo proposito contrairet, ipsum tanquam sunmet Ecclesiæ, inimicum totis viribus impugnaret, ac de singulis laribus terræ suœ vult annuatim Romanæ Ecclesiæ denarios tres persolvi; et, ne possit in ditione sur censura ecclesiastiaca vilipendi, constituit ut si castellanus per quadraginta dies in excomunicatione permanserit antequam reconcilietur Ecclesiæ, centum solidos, si miles fuerit, vel burgensis quinquaginta, si plebeius quilibet, viginti solidos componat; et in recognitionem dominii Romanæ Ecclesiæ aliorum dominorum in omnibus salvo jure, disposuit annis singulis certam vobis solvere pensionem. Pro ipso igitur et cum ipso beatitudini vestra preces offerimus humiles et devotas quatenus in suis petitionibus, quas faciet per solemnes nuntios qui sunt pro eo ad sedem apostolicam accessuri, sum solita pietate dignemini exaudire; ut per favorem Romanæ Ecclesiæ terram illam prorsus emundet ab hæretica pravitate. Licet enim major pars excercitus ad partes suas redierit, expedito per Dei gratiam duorum mensium spatio quod vix sperabitur posse per biennium vel triennium expediri, adbuc tamen tot milites aliique probi homines curm dicto nobili remanserunt quod, dummodo ab Ecclesia, cujus negotium ipse gerit, in expensis juvetur, facile sibi erit non solum acquisitam terram defendere, sed expusis prorsus hæreticis, præter Tolosam, totam aliam occupare. Cum enim, præter civitates, plusquarn ducenta optima castra possideat, ac vicecomitem Biterrensem hæreticorum pessimorum defensorem teneat vinculis compeditum, evidenter apparet eum ad muniendam terram hujusmodi et aliam acquirendam multis viris ac viribus indigere. Multa quæ desunt prædicti nuntii, sanctitati vestræ referent viva voce, sicut qui semper præsentes fuerunt.1MIGNE, J. P.: Patrologie latine. París. 1855. Vol. 216, 137-141, doc. CVIII.

Categories
Documents

Agost de 1209

Carta de Simó de Montfort al Papa on li demana que el confirmi com a governant del país conquerit

L’agost de 1209 (potser ja al setembre) Simó de Montfort escriu a Innocenci III una carta on li exposa les raons que li han fet acceptar el govern del país conquerit als heretges. A la carta Simó li exposa les primeres mesures que ha pres i li demana la seva protecció, socors i la confirmació del seu nou títol.1MOLINIER, Auguste: Catalogue des actes de Simon et d’Amauri de Montfort (suite). París. Bibliothèque de l’École des chartes, 1873, doc. 32, p. 454. 


Sanctissimo Patri et domino INNOCENTIO Dei gratia apostolicæ sedis summo pontifici SIMON comes Leicestriæ, dominus Montisfortis, Bitterrensis et Carcassonensis vicecomes, salutem et tam debitæ subjectionis quam reverentiæ plenitudinem. Noverit sanctitas vestra quod audito mandato vestro mihi specialiter destinato, omni mora postposita ad partes Albienses iter meum super hæreticos præparavi: ubi Dei vocatione et assensu procerum crucesignatorum, quamvis indignus, ad terræ illius regimen et dominatum advocatus et unanimiter electus, ibi ad honorem Dei et fidei catholicæ supplementum, si valeam, proposui remanere, spem habens in Domino præcipuam quod pravitas hæretica in illis partibus funditus destruetur, si vestro fruar auxilio, præveniente gratia Dei, quæ duo mihi conferunt spem totius consilii post laborem. Verumtamen, quia labor est sumptuosus duplici de causa, opportet ut cura pervigili, sicut bono inchoastis principio, fine per optimo terminetis. A terra enim illa proceres terrarum qui ibi in expeditionem super hæreticos confluxerant, me fere solum inter inimicos Christi per montes et scopulos vagantes cum non multo milite reliquerunt; et terram præ nimia paupertate, cujus bona destructa sunt, sine vestro et fidelium auxilio non potero diutius gubernare. Ipsi enim hæretici partim castella reliquerunt vacua et subversa fugientes, partim vero ex illis fortioribus adhuc tenent, Dei exercitui resistentes, donec ipsorum spurcitia victrice Dei dextera comprimatur. Oportet siquidem me conducere soldarios qui mecum remanserunt grandiori pretio quam in aliis guerris. Vix enim possum aliquos retinere nisi duplici remunerentur remuneratione. Statum est vero quod Ecclesia Romana, quæ caput nostrum et fidei catholicæ esse dignoscitur fundamentum, solutione trium denariorum ab unoquoque hospitio annuatim per illam terram perenniter congaudebit; et hoc peto a vestra sanctitate firmiter confirmari. Decimas siquidem, quas hueusque hæretici detinuerunt, dignurn duxi ecclesiis terræ et ecclesiarum ministris sine aliqua diminutione pertotam terram fideliter dispensare. Cæterum, his ita jam pro posse meo ad honorem Dei dispositis, vestram mea parvitas deposcit sanctitatem ut dictam tarram quæ mihi ex parte Dei et vestra, et per legatum vestrum abbatem Cistercii, communicato super hoc tenus exercitus consilio, mihi et hæredibus meis, illis etiam qui laboris participes ejusdem terræ secundum merita acceperint portionem, benigne dignemini confirmare. Venerabilem siquidem virum abbatem Cistercii præ cæteris negotio Dei fideliorem et proniorem in omnibus inveni, sermone, opere, consilio, fide integra constantiorem. Et, quia non nocet admisso subdere calcar eqno, vestræ supplico paternitati ut de me et de terra sit ipse sollicitus, sicut consuevit, per apostolicam monitionem dignemini commonere. Verum, quia quæ expediunt non valeo penitus prænotare, sanctitati vestræ dilectum et fidelem meum nobilem virum R. fatorem præsentium transmittere decrevi, cujus absentiam graviter me expedit sustinere, cum ipse mihi fuerit pars consilii et auxilii supplementum, ut quæ vestræ sanctitati ex parte mea dixerit firmiter rata habeatis.2MIGNE, J. P.: Patrologie latine. París. 1855. Vol. 216, 142, doc. CIX.

Categories
Documents

10 de març de 1208

Immocenci III escriu als comtes, als barons i als cavallers de Narbona, Arle, Ambrun, Acs i de Viena en relació a la mort de Pere de Castellnou

En aquesta carta i en l’anterior, on escriu als arquebisbes i sufragaris de les mateixes diòcesis, Innocenci III explica el conflicte eque havia existit entre Pere de Castellnou i Ramon VI de Tolosa; hi explica l’escena de Sant Gèli, les converses trencades amb el rerefons de les paraules amenaçadores del comte contra el legat, dolç i irreductible; hi explica també l’emboscada, l’allotjament confiat de Pere de Castellnou i el seu seguici en una hospederia propera al Roine i el seu assassinat quan,  a l’endemà, es preparava per a creuar el riu. Malgrat el contingut d’aquests escrits no siguin suficients per a demostrar la culpabilitat del comte en aquest afer, sí que el converteixen en responsable moral d’aquesta mort tenint en compte el conjunt dels esdeveniments.1VILLEMAGNE, A.: Bullaire du Bienheureux Pierre de Castelnau, martyr de la Foi. Montpeller: Imprimerie de la Manufacture de la Charité, 1917. pp. 316. Doc. núm. LXXIV.

És d’aquesta carta d’on surten les famoses paraules del Papa que acusaven i condemnaven alhora al comte de Tolosa i que van representar el crit de guerra necessari que havia de posar en marxa la croada contra el Llenguadoc:

Endavant, cavallers de Crist, endavant coratjosos reclutes de l’exèrcit cristià. Que l’universal crit de dolor de la santa Església us arrossegui. Que un zel piadós us inflami per a venjar una tan gran ofensa feta al vostre Déu…

La carta que Innocenci III envia el mateix dia als arquebisbes i sufragaris els reclama que excomuniquin als responsables de la mort de Pere de Castellnou. Cada diumenge i dia festiu hauran de renovar aquesta condemna al so de les campanes fins que els culpables demanin la gràcia de la seu apostòlica. En aquesta carta també hi reitera les indulgències de croada per a tots aquells que prenguin partit en la guerra contra els pestilents enemics de la fe i la pau. Finalment hi recita les mesures contra Ramon VI de Tolosa, el qual havia de ser declarat públicament en anatema i la seva terra presa.2Roquebert, Michel: L’epopée cathare. I- L’invasion (1198-1212). Tolosa de Llenguadoc: Perrin, 2001. pp. 318-319


Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis, et nobilibus viris comitibus, baronibus et universis militibus per Narbonensem, Arelatensem, Ebredunensem, Aquensem, et Viennensem provincias constitutis, salutem et Apostolicam benedictionem.

Rem crudelem audivimus, et in communem luctum generalis Ecclesiæ deducendam. Quod cum sanctæ memoriae Fr[ater] Petrus de Castronovo, monachus et sacerdos, vir inter viros utique virtuosos vita, scientia et fama præclarus, ad evangelizandum pacem et conlirmandam fidem in provincia Occitana cum aliis destinatus, in commisso sibi ministerio laudabiliter profecisset, et proficere non cessaret; quippe qui plene in schola Christi didicerat quod doceret, et eum, qui secundum doctrinam est, fidelem obtinendo sermonem, in sana poterat exhortari doctrina, et contradicentes revincere; paratus omni poscenti reddere rationem, utpote vir in fide Catholicus, in lege peritus, in sermone facundus, concitavit adversus ipsum diabolus ministrum suum comitem Tholosanum Raimundum, qui cum pro multis et magnis excessibus, quos in Ecclesiam commiserat et in Deum, sæpe censuram ecclesiasticam incurrisset, et sæpe, sicut homo versipellis et callidus, lubricus et inconstans, pœnitudine simulata fuerat absolutus; tandem odium continere non prævalens, quod ceperat contra ipsum : eo quod noverat in ore ejus verbum veritatis: ad faciendam vindictam in nationibus, et increpationes in populis; ac eo fortius in eodem comite, quo magis pro majoribus erat ipse facinoribus increpandus; tam eum quam collegam suum, Apostolicæ Sedis Legatos ad villam S. Ægidii convocavit, promittens super cunctis, quibus impetebatur capitulis, satisfactionem plenariam exhibere.

Cum autem convenientibus illis in villam prædictam præfatus comes salutaria monita sibi facta, modo, velut verax et facilis, promitteret se facturum, et modo, velutfallax et durus, ea prorsus facere recusaret; volentibus illis demum ab eadem villa recedere, mortem est publice comminatus, dicens, quod quocumque, vel per terram divertant vel per aquam, diligenter eorum observaret egressum. Et confestim factis dicta compensans, complices suos ad exquisitas insidias destinavit. Cumque vero, nec precibus dilecti filii Abbatis S. Ægidii, nec instantia consulum et burgensium, furoris sui mitigari insania potuisset: ipsi eos, invito comite, nimiumque dolente, cum armatæ manus præsidio prope ripam Rhodani fluvii deduxerunt: ubi nocte quieverunt instante, quibusdam ejusdem comitis satellitibus, ipsis prorsus ignotis, hospitantibus cum eisdem, qui, sicut apparuit in effectu, sanguinem quærebant eorum.

In crastino itaque mane facto, et missa celebrata de more, cum innocui Christi milites ad transitum se fluminis præpararent, unus de prædictis satanæ satellitibus lanceam suam vibrans, prænominatum Petrum, supra Christum, petram, immobili firmitate fundatum, tantæ proditionis incautum, inter costas inferius vulneravit. Qui prius ipsum respiciens percussorem, et Christi magistri sui, cum B. Stephano secutus exemplum, dixit ad ipsum : Deus tibi dimittat, quia ego dimitto: pietatis et patientiæ verbum sæpius repetendo. Deinde sic transfixus, acerbitatem quidem illati vulneris spe cœlestium est oblitus, et in instanti suæ pretiosæ mortis articulo, cum ministerii sui sociis, quæ fidem promoverent et pacem, non desinens ordinare, post justas orationes in Christo feliciter obdormivit. Qui profecto cum ob fidem, et pacem, quibus nulla est prorsus causa laudabilior ad martyriurn, sanguinem suum fuderit, claris jam, ut credimus, miraculis coruscasset, nisi hoc illorum incredulitas impediret. De quorum similibus in Evangelio legitur, quia ibi virtutes Jesus non faciebat multas propter incredulitatem eorum; quia, quamquam linguæ non fidelibus, sed infidelibus sint in signum; Salvator tamen præsentatus Herodi, qui, teste Luca, valde gavisus est, viso ipso, pro eo quod signum aliquod ab eo fieri sperabat; et facere dedignatus est signum, et reddere interroganti responsum: sciens, quod in credibilitate signorum non credulitatis inductio, sed vanitatis illum admiratio delectabat.

Licet autem ipsa prava generatio, et perversa Provincialium non sit digna, ut tam cito, sicut forsitan ipsa quærit, de suo sibi martyre signum detur; expediisse tamen credimus, ut unus ipse pro ipsa, ne tota pereat, moreretur: quæ contagio hæreticæ pravitatis infecta, per interpellantem occisi sanguinem, a suo melius revocetur errore. Hoc est enim vetus sacrificium Jesu Christi; hoc miraculosum ingenium Salvatoris, ut cum in suis esse victus putatur, tunc vincat potius in eisdem, et ea virtute, qua ipse mortem moriendo destruxit: a superatis interdum famulis suis, superatores eorum faciat superari. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, plurimum fructum affert. Sperantes igitur, quod de morte hujus fecundissimi grani sit fructus in Christi Ecclesia proventurus; cum profecto sit dure culpabilis et culpabiliter durus, cujus animam ipsius gladius non pertransit; nec unquam penitus  desperantes, cum utilitas tam debeat in sanguine suo esse, quod suæ prædicationis initiis circa memoratam Provinciam, pro qua ipse in corruptionem descendit, optata Deus tribuat incrementa: venerabiles fratres nostros archiepiscopos, eorumque suffraganos monendos duximus attentius, et hortandos per Spiritum sanctum, in virtute obedientiæ districte praecipiendo, ut verbum pacis et fidei seminatum ab eo, suæ prædicationis irriguis, convalescere facientes, et ad expugnandam hæreticam pravitatem, ac fidem catholicam confirmandam, ad extirpanda vitia, et plantandas virtutes, indefesso studio sedulitatis instantes: jam dictum Dei famuli occisorem, et universos quorum ope vel opere, consilio vel favore tantum facinus perpetravit; receptatores quoque, vel defensores illius, ex parte omnipotentis Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti, auctoritate quoque beatorum apostolorum Petri et Pauli, et Nostra, excommunicatos et anathematizatos per suas dioeceses denuntient universis; et omnia loca prorsus, ad quæ ipse, vel aliquis ipsorum devenerint, præsentibus eis, interdicto faciant ecclesiastico subjacere singulis diebus dominicis, et festivis, pulsatis campanis, et candelis accensis, donec ad Sedem Apostolicam accedentes, per satisfactionem condignam mereantur absolvi, sententiam hujusmodi solemniter innovantes.

Illis autem, qui orthodoxæ fidei zelo succensi, ad vindicandum sanguinem justum, qui de terra clamare non cessat ad cœlum, donec ad confundendum subversos et subversores de cœlo descendat ad terram Deus ultionum, viriliter se accinxerint adversus hos pestilentes suorum remissionem peccaminum a Deo, ejusque Vicario secure promittant indultam, ut eis labor hujusmodi ad operis satisfactionem sufficiat similiter pro illis offensis, pro quibus cordis contritionem et veram confessionem oris obtulerint vero Deo. Hujusmodi siquidem pestilentes Provinciales non tam nostra diripere, sed nos perimere moliuntur: nec solum ad perimendas animas linguas acuunt, verum etiam ad perdenda corpora manus extendunt, proditores animarum effecti, et corporum peremptores.

Licet autem praefatus comes pro multis et magnis flagitiis, quae iongum esset per omnia enarrare, jam dudum sit anathematis mucrone percussus; quia tamen certis indiciis mortis sancti viri præsumitur esse reus, non solum ex eo, quod publice comminatus est ei mortem, et insidias paravit eidem; verum etiam ex eo, quod occisorem ipsius in multam familiaritatem admisit, et magnis donis remuneravit eumdem, ut de ceteris præsumptionibus taceamus, quæ plenius innotescunt multis: ob hanc quoque causam iidem archiepiscopi, et episcopi publice nuntient anathematizatum eumdem. Et cum, juxta sanctorum Patrum canonicas sanctiones ei, qui fidem Deo non servat, fides servanda non sit, a communione fidelium segregato, utpote qui viandus est potius quam fovendus; omnes, qui dicto comiti fidelitatis seu societatis, aut fœderis hujusmodi juramento tenentur adstricti, auctoritate apostolica denuntient interim absolutos; et cuilibet, catholico viro licere, salvo jure domini principalis, non solum persequi personam ejusdem, verum etiam occupare ac detinere terram ipsius, illo præsertim obtentu, quod ab hæresi per suarn prudentiam fortiter expietur, qua per ipsius nequitiam fuit hactenus turpiter sauciata et maculata; quia dignum est, ut manus omnium contra ipsum consurgant, cujus manus extitit contra omnes. Quod si nec sic vexatio sibi dederit intellectum, manus nostras in eo curabimus fortius aggravare. Si quo modo vero satisfactionem promiserit exhibere, ipsurn pœtudinis suæ hæc signa præmittere oportebit: ut de toto posse suo depellat pravitatis hæreticæ sectatores, et se paci satagat conciliare fraternæ, cum principaliter propter culpam, quam in utroque noscitur commisisse, in eum ecclesiastica fuerit prolata censura; quamquam si in suas iniquitates Deus voluerit observare, vix posset congrue satisfacere, non tantummodo pro se ipso, sed pro alia multitudine, quam in laqueum damnationis induxit.

Quia vero secundum sententiam veritatis, timendi non sunt qui corpus occidunt, sed ille qui potest mittere corpus et animam in gehennam; confidimus et speramus in eo, qui, ut a fidelibus suis timorem mortis auferret, mortuus, die tertia resurrexit, quod præfati hominis Dei mors venerabili fratri nostro Conseranensi episcopo, et dilecto filio A. Abbati Cistercienci, Apostolicæ Sedis Legatis, aliisque Orthodoxæ Fidei sectatoribus, non solum timorem non incutiet, sed amorem accendet, ut ejus exemplo, qui vitam æternam temporali morte feliciter est mercatus, animas suas in tam glorioso certamine, si necesse fuerit, pro Christo ponere non formident. Unde archiepiscopis et episcopis consulendum duximus, admovendo preces præceptis et præcepta precibus inculcantes; ut Legatorum ipsorum salubribus monitis et mandatis efficaciter intendentes, tamquam strenuissimi commilitones assistant eisdem in omnibus, quæ propter hæc, ipsis duxerint injungenda: scientes, quod sententiam, quam ipsi non solum in rebelles, sed etiam in desides promulgaverint, nos ratam haberi præcipimus et inviolabiliter observari.

Eia igitur, Christi milites, eia strenui militiæ christianæ tirones, moveat vos generalis Ecclesiæ gemitus, succendat vos ad tantam Dei vindicandam injuriam pius zelus. Mementote, quia Creator noster nostri non indiguit, cum nos fecit, qui, quanquam nostro servitio non indigeat, ut quasi per illud minus in agendo quidquid voluerit, fatigetur, et sua omnipotentia minor sit, obsequio noslro carens; occasionem tamen in hoc articulo nobis tribuit acceptabiliter serviendi. Cum igitur post interfectionem præfati justi, Ecclesia, quæ in partibus illis est, absque consolatore in tristitia et mœrore sedente, fides evanuisse, periisse pax, hæretica pestis et hostilis rabies fortius invaluisse dicatur; ac si potenter in ejus novitate procellæ non succurratur eidem, pene penitus videbitur navis Ecclesiæ naufragari; universitatem vestram monemus attentius, et propensius exhortamur, ac in tantæ necessitatis articulo in virtute Christi confidentes injungimus, et in remissionem peccaminum indulgemus, quatenus tantis malis sucurrere non tardetis, et ad pacificandum gentes illas in eo qui est Deus pacis et dilectionis, intendere procuretis: et quibuscumque modis revelaverit vobis Deus, hæreticam ibi studeatis perfidiam abolere; sectatores ipsius eo quam Saracenos securius, quo pejores sunt illis, in manu forti et extento brachio impugnando.

Prænominatum etiam comitem, qui, quasi fœdus percussisset cum eadem morte, propria non recogitat, si forte vexatio sibi tribuat intellectum, et impleta facies ejus ignominia incipiat inquirere nomen Dei ad satisfaciendum nobis et Ecclesiæ, imo Deo, pondere non desinatis inductæ super eum oppressionis urgere, ipsum et fautores ejusdem de castris Domini depellendo, et auferendo terras eorum; in quibus relegatis hæreticis, habitatores catholici subrogentur, qui juxta orthodoxæ fidei nostræ disciplinam in sanctitate et justitia serviant coram Deo.

Datum Laterani VI Idus Martii, Pontificatus nostri Anno XI.3VILLEMAGNE, A.: Bullaire du Bienheureux Pierre de Castelnau, martyr de la Foi. Montpeller: Imprimerie de la Manufacture de la Charité, 1917. pp. 306-319. Doc. núm. LXXIV.

Categories
Documents

3 de febrer de 1209

Nova crida d’Innocenci III al rei de França

Innocenci III escriu a Felip August per demanar-li que nomeni un cap per a dirigir la croada que s’està preparant, per tal d’evitar els desacords en el comandament i garantir l’èxit de la campanya. Aquest cap hauria de ser el propi rei, o el seu fill, o un home actiu, prudent i lleial que, sota bandera reial, meni les tropes a la guerra.1ROQUEBERT, Michel: L’epopée cathare. I- L’invasion (1198-1212). Perrin, 2001, pp. 329-331.

Malgrat les llargues i rebutjos que Felip August li havia donat en l’afer albigès, el Papa insisteix en involucrar directament a la corona francesa en el conflicte. El rei refusarà novament prendre-hi part activa, tot i que finalment Innocenci III aconseguirà que Felip August autoritzi als seus vassalls a anar a la guerra.2VAUX DE CERNAY, Pierre de: Histoire de l’heresie des Albigeois. París, 1824, pp-43-44.


Religiosa fides et fidelis religio, quæ in te a progenie in progeniem derivata Christianissimis tuis patribus Christianissimum principem te substituit, nos inducit ut negotium Ecclesiæ Dei, cum expedit, providentiæ tuæ confidentissime committamus. Cum ergo sit provide cogitatum ut iis qui orthodoxæ fidei zelo succensi ad expugnandum provinciales hæreticos se accingunt unus in capitaneum deputetur sub cujus unius consilio unanimiter universi procedant, serenitatem regiam rogamus attentius et monemus, in remissionem tibi peccaminum injungentes, quatenus eis vel eorum aliquibus, prout expedit, convocatis, aliquem virum strenuum, providum, ac fidelem eis auctoritate regia præficere non postponas, qui prælium Dornini præliantes sub divino præsidio tuoque vexillo conducat: hanc pii operis providentiam ita prudenter et hilariter impleturus quod dum omnes ad agonem sanctaræ pugnæ succinxeris, in omnium quasi manibus ipse quoque bellari bellum Domini comproberis, ac retributionis eorum efficias te participem quorum certaminis te taliter exhibueris adjutorem; ante omnia et in omnibus sollicite providendo ut in tanto Dei servitio illam servent et unitatis concordiam et concordiæ unitatem quod per astutiam Satanæ, qui operibus paciis invidet, nulla discordia inter ipsos, nulla possit æmulatio suboriri, ita strenue, ita caute in hoc negotium cum tuo subsidio et consilio processurus quod illud possint feliciter et salubriter consummare; ne, si secus accideret, quod divinitus avertatur, in quo proficere poterat Ecclesiæ causa deficeret, et hæretica pestis unde potuerat aboleri deterius inoleret.

Datunt Laterani, III Non. Februarii, pontificatus nostri anno undecimo.3MIGNE, J. P.: Patrologie latine. París. 1855. Vol. 215, 1545, doc. CCXXIX.

 

Categories
Documents

27 de juliol de 1209

El Papa escriu al comte de Tolosa, reconciliat amb l’Església per Miló, perquè perseveri en el bé.

L’endemà de la reunió de Sant Gèli, on Miló havia concedit condicionalment l’absolució al comte de Tolosa, el legat escriu a Innocenci III per informar-lo de l’esdeveniment i expressar-li el desig de tornar a Roma.

El seu primer contacte amb Ramon VI havia estat suficient per a fer entendre a Miló que mai obtindria res d’un home decidit a prometre-ho tot i a no guardar res. Desanimat, volia acabar allà la seva missió que considerava inútil.

El papa li respon des de Viterbo que sens dubte seria molt apreciada la seva presència a Roma, però que havia de perseverar en una obra on el seu zel prudent podria obtenir resultats fructífers; i sospitant els motius que empenyien a Miló a tornar a Roma, el Sobirà Pontífex envia aquesta carta al comte el mateix dia, perquè es comprometi a complir les condicions prescrites pel seu legat i no es desviï del bon camí que acabava d’emprendre.1VILLEMAGNE, A.: Bullaire du Bienheureux Pierre de Castelnau, martyr de la Foi. Montpeller: Imprimerie de la Manufacture de la Charité, 1917. pp. 262-263. Doc. núm. LXIV.


Nobili viro R[aimundo] comiti Tolosano.

Gaudemus in Domino et in potentia virtutis ipsius, quod, licet contra te dudum fuerint multa suggesta, quæ famam tuam videbantur multiformiter denigrare, tu tamen, ut eam omnino purgares, totum te nostris exposuisti mandatis, exhibens cautiones quantas et quales dictus filius magister Milo notarius noster, apostolicæ sedis legatus, exegit, et sic qui multis fueras in scandalum, factus es pluribus in exemplum, ut circa te manus Domini videatur mirabiliter operata. Cum ergo pro certo credamus quod hoc tibi, non solum spiritaliter ad salutem, verum etiam temporaliter ad profectum, debeat redundare, ut amodo inter fideles fructifices et abundes in pace catholica, qui hactenus inter perfidos dispergebas et consumebas in bellica clade; nobilitatem tuam rogandam duximus et monendam, per apostolica, tibi scripta mandantes, quatenus talem in omnibus te studeas exhibere, quod nos, qui tuum desideramus in Domino commodum et honorem, ad exhibendum tibi gratiam et favorem merito debeamus induci, pro certo confidens quod indebitum tibi, nolumus inferri gravamen.

Datum Viterbii, VI Kalend. Augusti pontificatus nostri anno duodecimo.2VILLEMAGNE, A.: Bullaire du Bienheureux Pierre de Castelnau, martyr de la Foi. Montpeller: Imprimerie de la Manufacture de la Charité, 1917. pp. 261-262. Doc. núm. LXIV.