Categories
Documents

20 de setembre de 1209

Testament de Ramon VI redactat abans del seu viatge a París i Roma

Després de la caiguda de Carcassona l’agost de 1209, Arnau Amalric i Monfort van enviar una delegació a Tolosa amb la missió de demanar l’entrega dels heretges de la ciutat. Si s’hi negaven els cònsuls i els notables serien excomunicats, la ciutat declarada en interdicte i durien la guerra al comtat. Els tolosans no només es van negar a fer aquesta entrega, el propi comte va amenaçar d’anar ell mateix fins a Roma per demanar al papa justícia contra les accions dels croats.

Davant d’aquesta situació, els legats Miló i Hug de Riés van enviar una acusació contra Ramon VI al papa on l’avisaven de les seves intencions. Els legats a més van tornar a excomunicar al comte. Les relacions estaven trencades.

Ramon VI va posar en marxa la seva amenaça i va decidir anar a veure Innocenci III a Roma. Aprofitaria el viatge per entrevistar-se també amb Otó de Brunswick, que en aquells moments es trobava a Itàlia perquè el 4 d’octubre havia estat coronat emperador del Sacre Imperi pel propi papa; Ramon VI era marquès de Provença i, per tant, vassall de l’emperador. També aniria a veure a Felip August a París. Volia d’aquests sobirans la confirmació dels drets de peatges que tenia Tolosa, el que pressuposaria una gran font d’ingressos. Del papa esperava tenir també la devolució dels castells que havia cedit com a penyora a l’Església.

Es tractava d’un viatge llarg i no mancat de perills. Ramon VI decideix fer testament.

El comte comença cedint tota la collita de blat i vi d’aquell any de les seves propietats personals als Templers i Hospitalers. Als Templers els dóna a més el seu destrer i tot el seu equipament de combat, i als Hospitalers el seu cavall jove.

Ramon VI fa del seu fill Ramon hereu del comtat, però com que només té 12 anys en aquells moments nomena al seu germà Balduí, al seu cosí Bernat de Comenge i als cònsuls de Tolosa com a tutors. Si Ramon morís, el conjunt de possessions de Ramon VI (comtat de Tolosa, ducat de Narbona i marquesat de Provença) passaria en mans de Balduí. Si fins i tot Balduí també morís les seves terres passarien a llurs senyor superiors, és a dir a Felip August de França Tolosa i Narbona i a Otó el marquesat de la Provença.

Ramon VI també fa donacions a la seva dona Elionor d’Aragó i al seu germà Balduí, a qui li dóna el contat de Millau. També concedeix a dos fills naturals algunes possessions: el castell de Cailutz i el de Borniquèl (al Carcí) a Bertran, i totes les seves possessions de Montlaur i Sent Jòri (al Tolosà) a Guillemeta.

Pel que fa als deutes que arrossegava, el seu successor se n’hauria de fer càrrec.


Quoniam testamentorum ordinatio a jure est inventa & a cousuetudinibus probata, idcirco Raimundus Dei gratia dux Narbone, cames Tolose, marchio Provincie, volens ire ad Romanam curiam & sedem Apostolicam, Deo annuente, visitare, si in hoc itinere ab eo decesserit, sanus tamen atque incolumis suum composuit testamentum. Forma autem testamenti hujus talis est.

In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Raimundus Dei gratia dux Narbone, comes Tolose, marchio Provincie, facio meum testamentum, si de me in hoc itinere decedebat. Et si hoc ita, Deo volente, evenerit, accipio pro meipso & ad meum opus omne blatum meum & vinum quod de meis propriis honoribus exierit in illo anno in quo ab seculo transmigrabo, quod blatum & vinum illius anni detur & divi datur totum amore Dei & redemptione delictorum meorum, cognitione habitatorum domus milicie Templi & habitatorum domus Hospitalis Jerosolimis, ubi eis melius videbitur fore salvum.

— Item dispono & dimitto domui Milicie meum equum & mea arma & loricam & caligas & cooperturas ferreas & galeam meam, amore Dei & redemptione peccatorum meorum

— Item dispono & dimitto domui Hospitalis Jerusalem pro amore Dei equum meum juvenem

— Item dimitto & dispono Baldoyno frati meo & infantibus, quos ex legitimo matrimonio habuerit, totum pignus comitatus de Amelavo & totum pignus quod habeo in Roca de Valserga, ita tamen quod Baldoynus frater meus nec sui infantes, nec aliquis nec aliqua qui ab eo exeat, non possint jamdicta pignora a se ullo modo alienare, quin remaneant meis heredibus, si forte de suis infantibus ex legitimo matrimonio natis decedebat. Et si forte a Baldoyno frater meo sine infante nato ex legitimo matrimonio decesserit, mando & dispono quod jamdicta pignora remaneant Raimundo meo filio absque omni impedimento, & mando & dispono quod Baldoynus frater meus faciat jurare bajulis de Amelavo & de Roca de Valserga, quod post decessum ejus hec omnia fideliter teneant a Raimundo filio meo.

— Item mando & dispono quod Baldoynus frater meus teneat hoc predictum donum de Raimundo meo filio, & quod propter hoc donum sit miles & homo Baldoynus frater meus Raimundi filii mei & juret inde ei fidelitatem. Quod si facete noluerit, mando & dispono quod Baldoynus frater meus non habeat aliquid de his que ei superius dispono.

— Item mando & dispono quod Alienor uxor mea habeat & teneat suam dotem, sicut in instrumentis sue dotis melius continetur.

— Item dono & dispono Bertrando meo filio Castluscium & Bruniqueldum cum eorum pertinenciis, sub tali vero conditione, quod Bertrandus meus filius teneat jamdicta castra de Raimundo filio meo & quod sit inde suus homo, & Raimundus meus filius quod faciat ei jemdicta castra quiete tenere & possidere, & quod sit inde ei adjutor & deffensor ab omnibus hominibus, & quod Bertrandus meus filius nec sui infantes non possint jamdicta castra a se alienare ullo tempore, quin remaneant meis heredibus, si forte ab ipso Bertrando sine infante ex legitimo matrimonio vel de suo infante sine alio infante nato ex legitimo matrimonio decesserit. Et si ab ipso Bertrando sine infante nato ex legitimo matrimonio decedebat, mando & dispono quod predicta castra remaneant meo filio Raimundo absqne impedimento.

Item dono & dispono Willelme filie mee totum hoc quod habeo ad Montelaurum & ad Sanctum Georgium, sub hac tamen conditione quod ipsa Willelma nec sui infantes non possint hoc donum a se alienare ullo tempore, set legitimo heredi & si forteab ipsa Willelma sine infante nato ex legitimo matrimonio decedebat, quod hoc donum remaneat meo filio Rainundo, absque omni contradiclione. His autem ita peractis & completis, totum residuum quod ego habeo vel habere debeo, vel michi pertinet vel pertinere debet aliquo jure vel aliqua ratione vel successione vel escazucha seu quolibet alio modo, quod michi pertineat vel pertinere debeat, quicquid sit vel ubicumque sit, dono & dispono & dimitto meo filio Raimundo. Sub tali vero tenore facio ei hoc donum, quod Raimundus meus filius non possit terram dare nec a se ullo alio modo alienare, donec sit ipse etatis xxx annorum. Quod si facere temptaverit, mando & dispono quod aliquam efficatiam nec stabilitatem non habeat ullo tempore.

— Item mando & dispono quod meus filius Raimundus persolvat omnia mea debita creditoribus meis, nam ipsum Raimundum meum filium per meum legitimum heredem pono & constituo. Tamen si Raimundus meus filius sine infante nato ex legitimo matrimonio decesserit, mando & dispono quod omnia sua jura & totum hoc quod ei superius dispono remaneant Baldoyno fratri meo & ejus ordinio, pro omni sua voluntate inde facienda, & quod Baldoyndus frater meus persolvat omnia mea debita meis creditoribus, si tamen Raimundus meus filius illa non habebat persolula. Et mando & dispono quod omnes mei bajuli, ubicumque sint, jurent omnem meam terram Baldoyno fratri meo post decessum Raimundi filii mei.

Item dimitto Raimundum filium meum & terram suam & omnia sua, sub deffensione & custodia domini Phylippi regis Francie consanguinei mei, & domini Ottonis, imperatoris Theuthonicorum.

— Item pono & subdo meum filium Raimundum cum omni sua terra & cum omnibus suis juribus, in bajulatione & in custodia & sub protectione Ber. Convenarum comitis, consanguinei mei, & fratris mei Baldoyni & consulum Tolosanorum, presencium videlicet & futurorum, set mando & dispono quod Baldoynus frater meus sit potens & protector ac procurator super omnes de Raimundo meo filio & de omni sua terra & de omnibus suis juribus ubicumque sint, donec Raimundus meus filius sit perfecte & legitime etatis. Et postquam Raimundus meus filius in perfecta etate fuerit, mando & dispono, quod totum quicquid fecerit faciat consilio & cognitione & voluntate Baldoyni frantris mei. — Nam ita & tali modo ego Raimundus dux Narbone, comes Tolose, marchio Provincie, meum facio testamentum & dispositionem, & si in hoc itinere a me decedebat, mando & dispono & statuo, ut hoc testamentum firmiter habeatur & teneatur & observetur per omnia tempora & a nullo vivente removeatur.

Item mando & dispono, quod omne meum proprium bestiarium de meis propriis domibus detur cum omni blato meo & vino, uti dictum est superius, cognitione habitatorum domus milicie Templi & Hospitalis, amore Dei & redemptione peccatorum meorum.

— Item mando & dispono quod Bertrandus meus filius faciat hominium pro illa castra (sic) que ei dimitto & fidelitatem, & adjuvet inde de causa videlicet & de guerra Raimundo meo filio.

— Item mando & dispono quod Baldoynus frater meus & sui infantes, quos ex legitimo matrimonio habuerit, habeant x milia sol. melgor. singulis annis de meis peaticis quos habeo ad portum Sancti Ceonini & ad Palusciam. Tamen si de Baldoyno fratre meo sine infante nato ex legitimo matrimonio decesserit, mando & dispono, quod remaneat hoc donum meo filio Raimundo absque omni impedimento.

— Item mando & dispono quod si Baldoynus frater meus non fecerit hominium & dominium & fidelitatem Raimundo filio meo, quod non habeat aliquid de his que superius ei disposui.

Item mando & dispono, quod si de Raimundo meo filio & de Baldoyno fratre meo sine infantibus natis ex legitimo matrimonio decesserit, quod totum hoc quod habeo in dominatione regis Francie remaneat eidem regi Francie, & hoc quod teneo de imperatore remaneat imperatori videlicet totum hoc quod habeo in dominatione imperatoris ultra Rodonum (sic).

— Item mando & dispono quod Baldoynus frater meus adjuvet de causa & guerra Raimundo filio meo contra omnes homines. Hoc autem donum facio regi Francie, salvo dono Bertrandi filii mei & Willelme filie mee.

Hoc testamentum fuit ita positum IX die exitus mensis septembris, regnante Phylippo rege Francorum & eodem Rº Tolosano comite & Fulchone episcopo, anno Mº CCº VIIII° ab lncarnatione Domini. Hujus testamenti & dispositionis sunt testes Raimundus de Recalto & Deodatus Alemannus & Willelmus Calveria, & Petrus Arnaldus notarius, & Petrus Sancius qui cartam istam scripsit.1DEVIC, Cl.; VAISSETE, J.: Histoire générale de Languedoc. Tolosa: Privat. 1879. Vol. VIII, 573, doc. XCII